monumenta.ch > Plinius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 19
{XIV} Labrusca quoque oenanthen fert satis dictam. quae, a Graecis ampelos agria appellata, spissis et candicantibus foliis, geniculata, rimoso cortice, fert uvas rubentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant et varos, coxendicum et lumborum vitiis tusae cum foliis et suco prosunt. radix decocta in aqua pota in vini Coi cyathis II umorem alvi ciet et ideo hydropicis datur. hanc potius crediderim esse quam vulgus uvam taminiam vocat.